MOLI me tangere

MOLI me tangere
MOLI me tangere
arrogans Novatianorum vox, apud Ambros. de Paenitentia l. 1. c. 7. Sed hoc insolentis arrogantiae, non sancti timoris est, ut factidiô vobis sint, qui volunt agere paenitentiam. Perpeti videlicet flentium lacrimas non potestis. Non ferunt oculi vestri vilia vestimentorum, illuviem sordidatorum, superbô oculô et tumidô corde delicati mei, arroganti voce dicentes songuli, Noli me tangere, quiae mundus sum. Dixit quidem Dominus ad Marian. Magdalenam, Noli metangere: sed non dixit, quia mundus sum, qui mundus erat. Tu audes Novatiane, mundum te dicere, qui, etsi operibus mundus esses, hôc solô verbô fieres immundus. Nempe Novatiani se ipsos καθαροὺς, i. e. mundos seu puros vocantes, reliquorum occursum velut immundum aversabantur, et lapsos, etiam post seriae poeni entiae signa loculenter cdita, recipere nolebant. Vide ubi de Novato, et eius asseclis, ut et supra ubi de Munditie Ceremoniali V. T. Eadem superstitio et arrogantia apud Indos inprimis hodicrnos, qut non solum a Christianis tangi, vel res eorum, nisi probe lotas prius, rangete abominantur: sed ipsi inter se, pro puritatis munditaeque, quos sibi in sectarum gentis suae multiplici varietate fingunt, gradibus, a mutuo contactu magna anxierate abstinent, uti videre est apud P. de Valle et Ioh. Baptistam Tavernier Itinerar. Indiae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”